- SULPITIUS Quirinius
- SULPITIUS Quiriniuspraenomine Publius; qui Aemiliam Lepidam habuit uxorem; affinis Libonis, cui extremas preces ad Tibetium mandavit. Tacit. l. 3. Annal. c. 48. Nihil ad veterem et patriciam Sulpiciorum familiam pertinuit, ortus apud municipium Lanuvium: sed impiger militiae et acribus ministeriis, Consulatum annô Urbis 742. cum M. Valerio Messalla sub Divo Augusto, mor expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis, insignia triumphi adeptus, datusque rector C. Caesati Armeniam obtinenti, Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat. Defunctus Tiberii Augusti quartô et Drusi secundô consulatu: eius mors ut publicis exsequiis frequentaretut, petiit Caesar, vide et Publius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.